Hľadaný výraz: Mt 12,1-8, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. 2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”. 3 At ille dixit eis: “ Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? 5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt? 6 Dico autem vobis quia templo maior est hic. 7 Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes. 8 Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.

1

mail   print   facebook   twitter